Qualiter DEUS de cibo fratri Guidoni per catum providerie & ejus de secta in ordine nascitura in vaticinium



Fratri Guidoni jam seniô confecto c?tus quidam, eundo venatum, avem unam fingulis diebus portabat ad comedendum. Et Frater Franciscus de Monte ibino qui sibi serviebat accipiendo avem, eam praeparabat eidem. Die verò quadam dum, frater Franciscus ad ejus cellam more solito perrexisset, invenit eum acerrimè plorantem. Et cum cau am quæreret, inquit; frater Guido: appropinqua ad me, & dicam tibi. Cumque ille appropinquare cæpisse frater Guido cæpit Teum bacülo quem gerebat in manibus percutere. Cum ille hoc miraretur & diceret, cur sic faceret? Respondit ego te percutio ut quæ tibi dicam impressius habeas in memoria. Causa mei ploratu est ista: Dominus mihi revelavit quod hinc ad paucos annos insurget quaedam secta in Ordine & sub praetextu obervantiae regulae dividetur ab aliis Fratribus qui multa impiè agent & erunt DEO per omnia odiosi. Ergo fili cum videris hæc non jungas te eis fed fuge cos ficut Dei hostes & suae regulæ transgressores. Hunc migrasse dietus frater Franciscus dum ad locum rediisset de via, quam perfecerat obedientiæ mandato, atque catum, qui fibi avem deferebat, ad ostium cellæ pariter invenit extinctum morte.

Fonte: ANTIQUITATES FRANCISCANÆ SEU SPECULUM VITÆ BEATI FRANCISCI SOCIORUIUM EJUS. AUTHORIBUS FABIANO et HUGOLINO. MDCCLII